martedì 23 febbraio 2016

MARIA DIVINA EST

Maria Santissima 
Nostra Signora di Guadalupe, La Perfetta

Salus Nostra in Manu Tua est , o Maria!

IN EPIPHANIA ANNO MMII 
IESUS SIC LOCUTUS EST

<< Erit tempus cum Mater Mea
Beata Virgo Maria... se valde solam animadvertet
quia destituetur a multis filiis Suis.

Adeste apud Eam... filii Mei.
Qui Eam diligitis... Ipsam consolamini et cum Ipsam Sanctum Rosarium orate.
Per Eam gratias a Deo Patre petite.

HAERESES ADVERSUM EAM MOX PATEBUNT
ATQUE VOS... FILII MEI PROPTER HOC PATIEMINI MULTUM.
Virgo Maria magis etiam vituperabitur

et in angulum absconditum Ecclesiarum mundi relegabitur.

Mariam facient mulierem vulgarem... castam et mitem sed tantum mulierem.
Sane... Maria Mulier est...
et honor lausque sit omnibus mulieribus quas Deus voluit in mundo.

Tamen Maria est Mulier singularis.
Dei Genitrix est.
Uxor et Mulier Patris.
Et Spiritus Sancti Uxor ac Mater.
Regina Universi Mundi atque Angelorum Sanctorumque.
Dispensatrix gratiarum.
Conredemptrix Mundi.
Stella pulcherrima et pretiosissima.
Aeterna Sacerdos a Deo Patre volita.

Ipsa in spiritu genuit omnes filios Suos in mundo.
Ipsa est Salus humani generis
et ipsum Cor Eius Immaculatum... mox Triumphabit.

Alia multa mihi dicenda sunt de Matre Mea Beata Virgine Maria...
quae hodie sicut tunc vobis praesentat Filium qui Ego Sum... in die Epiphaniae.
MARIA... MARIA... MARIA.
IPSAM HONORATE... LAUDATE... ET ADORATE...
QUIA SANCTA TRINITAS ADORARI NON POTEST...
ABSQUE MARIA. >>


Nessun commento:

Posta un commento